

Liber Deuteronomii*
Caput 1: Versus 2
Undecim diebus.Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicae plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat:Undecim dies sunt undecim apostoli per quos[Juda reprobato]Evangelium Christi praedicatum est in mundo.De Horeb.Qui HebraiceChoreb; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum.Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt[I Cor. 10.]. Lex enim non est soluta, sed adimpleta,nec unum iota aut unus apex praeteribit donec omnia fiant[Matth. 5.].